monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVIIII. AMPELIO V̅ · I̅ · ET LIVVIRIT V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526) > sectio 13 > bnf10439.47 r > sectio 2 > bnfNAL1585.47 > XXXV. ROMULO THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 15 > sectio > sectio 27 > XII. SENATUI ROMANO THEODERICUS REX. (a 510/1) > csg75.282 > bnf11947.265 v > sectio 7 > XXXIII. SEVERO V̅· 8̅· ATHALARICUS REX. (c. a. 527) > sectio 12 > sectio 2 > csg48.27 > bnfNAL1585.38 > sectio 6 > sectio 29 > sectio 61 > csg75.796 > Ezechiel, 34 > bnf10439.32 r > XXXIII. ARGOLICO V̅· I̅· PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a. 510/511) > sectio 3 > csg51.202 > bnfGrec107.601 > sectio 20 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 3
Vos vaccae pingues estis in monte Samariae, et humiles quosque confringitis, et dicitis dominis vestris, id est, pastoribus, per quos reges intelligimus, Date nobis, et bibemus, id est, iubete tantum, et nos cuncta vastabimus. Ex eo autem quod posuit, date nobis, et bibemus: et non dixit, date et comedemus, ebrietatem earum significat in vino atque luxuria, quae statum mentis evertunt. Iuravit itaque Dominus Deus in sancto suo, vel in semetipso, vel in Filio, vel in Templo, vel in omni qui sanctus est et appellatur templum Dei, quod adventura sit dies non longe et post multa saecula, sed iam imminens, dies captivitatis et angustiae, in quo vaccae leventur in contis, et reliquiae earum in ollis ferventibus, pro quo et in Hebraico et apud Aquilam scriptum est in lebetibus pisciculorum. Pro contis quoque qui Hebraice dicuntur SANNOTH, Aquila interpretatus est clypeos: Symmachus et LXX, arma; solus Theodotio δόρατα, quem nos secuti, contos vel hastas interpretati sumus.